Rozmiar: 15909 bajtów

CXXXII.

1325, Dezember 7. Friedeberg.

Johannes gen. Wüstehube schenkt dem Kloster sein Dorf Schlottendorf.

(I)n nomine domini amen. Quoniam omnes stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, prout gessit in corpore sive bonum sive malum; hinc nos Johanes dictus Wsthube cupientes peccata nostra redimere operibus pietatis, ad dei omnipotentis gloriam et honorem ac laudem beate Marie virginis gloriose necnon nostram coniugis nostre . . et omnium liberorum nostrorum progenitoremque remedium salutare - sed et pro testamento, ut confidimus deo grato damus et conferimus monasterio sancte Marie in Camentz et confratribus deo famulantibus iugiter in ibidem de consensu unanimi uxoris nostre . . ac filiorum nostrorum Johannis et Heinrici villam nostram Slabotendorph dictam cum suis agris, nemoribus, rubetis, pratis, pascuis, aquis, piscationibus, venationibus, ac suis pertinentiis et utilitatibus quibuscunque, secundum, quod dicta villa nunc pro tempore dinoscitur ac olim fuit in suis gadibus et greniciis circumferentialiter situata, ad capellam quondam a fratre nostro Heinrico inchoatam plenius consumandam. Hec omnia et singula, sicut superius sunt expressa, cum omni iure et dominio, prout ipsa pacifice et tenuimus ac possedimus multis annis, cum omnibus etiam utilitatibus, que nunc sunt vel exinde poterunt provenire in futurum, iure proprietatis et hereditario in perpetuum possidenda, dictis fratribus in Camentz damus libere et absolute, ut ipsi nostri sint memores in suis orationibus apud deum. In cuius rei testimonium et robur perpetue firmitatis presentis ipsis dedimus nostri sigilli appensione munitas. Actum et datum in Vredeberk anno domini millesimo M°.CCC°.XX°. quinto in crastino beati Nicolai confessoris presentibus his testibus: domino Nicolao cappellano nostro et confessore de Scoransdorph, Heinrico, Alberto et Gunthero patruelibus nostris, Thilone Scriptore et fratre suo Syffrido. Hermanno dicto Myssener et aliis multis.

Or. Perg. An geklöppelten Schnüren von rothgelbblauer und grüner Seide das trefflich erhaltene S. des Joh. Wstehube. S. No. CXXV. In deutscher Uebersetzung, mit dem inkorrekten Datum: "geschehen am Tage des h. Nicolai" bei Frömrich S. 63-65.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów